INQUISITOR Gallinarum

INQUISITOR Gallinarum
INQUISITOR Gallinarum
in vett. Inscr. memoratur: quo nomine appellati sunt, extra ordinem in provincias delegati, qui de tributis ac vectigalibus cognoscerent. Maxime vero sic dicti reperivutur, ovi, a Franciae Regibus in provincias delegati, idem munus obibant, quod olim Missi Dominici, sub prima et secunda Regum stirpe, et Iustitiarii itinerantes in Anglia. Ilie Magistris Parlamenti delecti, mittebantur in Dioeceses, ut de Ballivorum, Iudicum aliorumqueve ministrorum Regiorum excessibus inquirerent, et de iis ad Parlamentum referrent, Nangius in Gestis. S. Ludov. p. 366. Qui quo pacto inquisitiones suas contra Officiales Regios peragerent, ex hac Charta, e Camera Computorum Paris. C. du Fresne descripta, videre est: Petrus Dei gratiâ
Silvancctensis Electus et Thomas de Marfontaines, Miles Domini nostri Regis, Inquisitores una cum aliis, ac super reformatione patriae, in Senescall. Lugdun et in Ballivia Matisconensi, ab eodem Domine Reoe deputati, Castellano Kariloci, nec non Castellano sancti Symphoriani s. eorum loca tenentibus, Salutem. Ad instantiam Procuratorum Ecclesiasticarum personarum nobilium et ignobilium Comitatûs Forensis et terrae Belli ioci, auctoritate Regiâ, qua fungimur in hac parte, vobis et vestrûm cuilibet committimus --- sule poena gravissima ---- mandamus, quatenus per Castra, Villas aliaqueve loca ad hac idonca s. consucta vestrarum Castellaniarum eorumque ressortus, nec non in Ecclesiis Parochialibus locorum praedictorum, palam et publice ex parte Dom. nostri Regis et nostra intimetis s. intimari faciatis, ac publice proclamari, ut omnes et singuli Senescalli, Baillivi, Praepositi: Iudices, Tabelliones, Decimarum ac Subventionum Regiarum Levatores, Servientes aliiqueve Officiales Regii, cuiuscunqueve statûs aut conditionis exsistant ---- coram nobis apud Montem -- Brisonem personaliter compareant, ceram nobis die Veneris post quindenam festi pentecostes et die Sabbathi immediate sequentis, nec non et diebus sequentibus et continuis ad hoc necessariis, querelis, petitionibus et gravaminibus dictarum personarum ---- nobiqueve ex officio sufficienter responsuri et a nobis iustitiam accepturi, processuriqueve et nos visuri procedere super praemissis et aliis commissis nobis negotiis iuxta a dicto Domino nostro Rege traditam nobis formam, vosque ad dictas dies ---- compareatis peremptorie coram nobis querelantibus de vobis ad iustitiam responsuri: cum intimatione, quod nisi vos --- comparueritis, nos nihilominus contra vos --- procedemus, vatione praeviâ, vestrâ et eorum absentiâ s. contumaciâ non obstante. Significantes etiam ac publicantes ---- ut omnes et singuli, qui de praedictis Officialibus Regis - conqueri voluerint ---- compareant coram nobis, qui parati sumus et erimus eos audire benigniter et eis facere celeris iustitiae complementum ---- Et licet alias sub dictis et gravibus poenis inhiberi fecerimus, ne quis cum dictis Officialibus Regtis, nec rpsi Officiales cum aliis componere audeant, iidem per vos in locis praedictis palam et publice praecipimus inhiberi, et si quis contrarium fecerit, nobis hoc quantocius sub omni poena et amissione bonorum revelare procurent ---- Datum Lugduni, sub sigillis nostris, primâ die mensis Iunii A. C. millesimo trecentesimo sextodecimo. Aliam Chartam, de missis a Phil. Rege in Arvernos Inquisitoribus, vernaculo sermone conscriptam, Vide apud eund. in Gloss. Ut autem facilius de Ballivorum et Officialium Regiorum excessibus edocetentur Inquisitores, tenebantur ii exacto officio, quod utplurimum annuum erat, iisdem in locis, ubi illud obierant, per 40. dies morari, ut si qui in eos expostularet, aut crimen intenderet, coram Inquisitoribus iuri starent. Statuit porro Phil. IV. A. C. 1302. ut Inquisitores, Officialium delicta examinaturi, Inquisitiones secretas edant, priusquam publicas: quibus etiam ut ab officiis abstineant, imperandi facultatem concedit: neque enim supremo, si quos reos reperissent, damnare iudicio illis fas erat, sed de iis referebant ad supremum Senatum, ex Statuto Phil. III. A. C. 1281. Minoris tamen momenti lites diremere poterant, uti patet ex Statuto Lud. IX. A. C. 1258. quae viz. a Ballivis peragi non poteraut, aut ipsosmet Ballivos spectabant. Inquisitiones enim pro more ad Ballius a Senatu delegabantur, quae ad Senatum relatae diiudicabantut in Camera, quam inde Inquestarum etiamnum vocant, ut videre est apud C. du Fresne Dissert. 2. ad Ioinvillam. Sed et Inquisitorum munus erat, de commodo et incommodo inquirete, in rebus quae Regem spectarent: Functiones etiam publicas ac praestationes in Rei publicae usus necessarios iudicabant ac recipiebant etc. Uti autem deligebantur a Rege; ex Magistris Parlamenti, uti dictum (quos hodie Consiliarios dicunt) et fere semper ex Ecclesiastico ordine ac Laico, ita iisdem sumptus ex Fisco subministrabantur, ut idem C. du Fresne docet, apud quem plura hanc in rem erudite congesta, Praeter hos, erant etiam Inquisitores forefactorum in Bailliviis a D. Rege dati, quibus incumbebat multas a damnatis iudicio Ballivorum exigere, et ex iis debita Regum persolvere; male vero et iniuste exactas restituere. Item Inquisitores Forestarum, qui extra ordinem mittebantur in provincias, ad examinanda Forestariorum aliorumqueve in forestis publicis delicta, apud eund. De Inquisitoribus Angliae Regum, infra ubi de Iustitiario Hineris de Corona: de Inquisitoribus Officii Iustitiae Aragonum, qui a Rege delecti in summum Iustitiae Magistratum, quem Iustitiam vocant, inque illius facta, consilia, et delicta inquitunt, Vide Blancam Comm. Rer. Aragonic. p. 771. et infra Nuca. De Inquisitoribus Sinensium, qui Galhae Inquisitoribus, de quibus supra, plane suppares, Vide Auctores qui de Sinensium Imperio scripsêrunt: de Inquisitoribus Tabulae, infra in phrasi, Tabulam tenere.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”